monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.479 > sectio 19 > uwbM.p.th.f.68.229 > sectio 3 > sectio 43 > sectio 11 > sectio > sectio 1 > sectio 30 > sectio 20 > bnfGrec107.685 > csg457.83 > sectio 13 > csg575.6 > ad Philippenses, 3 > sectio 8 > sectio 3 > 33 > csg42.134 > Samuelis II, 23 > sectio 19 > sectio 19 > uwbM.p.th.q.1a.174 > sectio 16 > sectio 67 > sectio 1 > csg457.91 > uwbM.p.th.q.1a.126 > sectio 6 > sectio 33 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.149 > sectio 2 > csg48.190 > sectio 15 > sectio 4 > sectio 17 > csg68.281 > sectio 20 > sectio 13 > sectio 70 > uwbM.p.th.f.12.28 > Actus, 16 > csg457.96 > 62 > sectio 2 > csg51.132 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 18
Rem, fratres, breviter refero, quam viro venerabili Maximiano tunc patre monasterii mei atque presbytero, nunc autem Syracusano episcopo narrante, cognovi. Hanc itaque si solerter auditis, charitati vestrae non breviter suffragari credo. Nostris modo temporibus Victorinus quidam exstitit, qui alio quoque nomine Aemilianus appellatus est, non inops substantiae iuxta mediocritatem vitae; sed quia plerumque regnat in rerum opulentia carnis culpa, in quodam facinore lapsus est, quod debuisset valde pertimescere, ac de suae mortis immanitate cogitare. Reatus ergo sui consideratione compunctus, erexit se contra se, mundi huius omnia dereliquit, monasterium petiit. In quo nimirum monasterio tantae humilitatis tantaeque sibi districtionis exstitit, ut cuncti fratres, qui illic ad amorem divinitatis excreverant, suam cogerentur vitam despicere, dum illius poenitentiam viderent. Studit namque toto mentis adnisu cruciare carnem, voluntates proprias frangere, furtivas orationes quaerere, quotidianis se lacrymis lavare, despectum sui appetere, oblatam a fratribus venerationem timere. Hic itaque nocturnas fratrum vigilias praevenire consueverat; et quia mons in quo monasterium situm est ex uno latere in secretiore parte prominebat, illuc consuetudinem fecerat ante vigilias egredi, ut se quotidie in fletu poenitentiae quanto secretius, tanto liberius mactaret. Contemplabatur namque districtionem venturi iudicis sui, et, iam eidem iudici concordans, puniebat in lacrymis reatum facinoris sui. Quadam vero nocte abbas monasterii vigilans hunc latenter egredientem intuitus lento foras pede secutus est. Quem cum in secreto montis latere cerneret in oratione prostratum, exspectare voluit quando surgeret, ut ipsam quoque longanimitatem orationis eius exploraret, cum subito coelitus lux emissa super eum fusa est qui in oratione prostratus iacebat; tantaque se illo in loco claritas sparsit, ut tota pars regionis illius ex eadem luce candesceret; quam abbas ut vidit, intremuit, et fugit. Cumque post longum horae spatium idem frater ad monasterium rediisset, abbas eius, ut disceret an super se effusionem tanti luminis agnovisset, requirere eum studuit, dicens: Ubi fuisti, frater? At ille, latere posse se credens, in monasterio se fuisse respondit. Quo negante, abbas compulsus est dicere quid vidisset. At ille videns se esse deprehensum, hoc quoque quod abbatem latebat aperuit adiungens: Quando super me vidisti lucem de coelo descendere, vox etiam pariter venit, dicens: Dimissum est peccatum tuum. Et quidem omnipotens Deus peccatum eius potuit tacendo laxare; sed loquendo per vocem, radiando per lumen, exemplo suae misericordiae nostra ad poenitentiam voluit corda concutere. Miramur, fratres charissimi, quod persecutorem suum Saulum Dominus de coelo prostravit, de coelo allocutus est. Ecce nostris quoque temporibus peccator et poenitens vocem de coelestibus audivit. Illi dictum est: Quid me persequeris? Iste vero audire meruit: Dimissum est peccatum tuum. Longe est inferior meritis peccator iste poenitens quam Paulus. Sed quia adhuc in hac re de Saulo loquimur crudelitatem necis anhelante, liceat audenter dicere quia Saulus propter superbiam vocem increpationis, iste vero propter humilitatem vocem consolationis audivit. Hunc quia humilitas straverat, divina pietas erigebat, illum quia superbia erexerat, divina severitas humiliabat. Habete ergo fiduciam, fratres mei, de misericordia conditoris nostri; cogitate quae facitis, recogitate quae fecistis. Largitatem supernae pietatis aspicite, et ad misericordem iudicem, dum adhuc exspectat, cum lacrymis venite. Considerantes namque quod iustus sit, peccata vestra nolite negligere; considerantes vero quod pius sit, nolite desperare. Praebet apud Deum homini fiduciam Deus homo. Est nobis spes magna poenitentibus, quia advocatus noster factus est iudex noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.